- ALTARISTA
- ALTARISTAin Mirac. S. Catharinae Suec. Sacellanns, seu Vicarius Ecclesiae, qui Altari servit, cuique assignati solent emolumenta, quae Presbyteris et curionibus proveniunt, ratione Altaris. Meminit officii huius Bulla Urbani V. A. C. 1368. apud Waddingum. ubi inter alia haec habentur: Te Altararium (quod idem ac Altarista) altaris Basilieae Principis Apostolorum de Urbe usque nostrum placitum ---- constituimus et etiam deputanus, ibi recipiendi omnes et singulas oblationes, obventiones, ac fructus ---- ad dictum Altare pervententes, etc. Videiterum Car. du Fresne Glossar. Dominico Macro sic diciturparticularis Canonicus Ecclesiae Vaticanae, cui incumbit maioris Altaris eiusdem Templi curam habere, et conservare pallia, ei a Subdiacono Apostolico tradita, illaque in vigilia Apostolorum Petri et Pauli, Altari illi superimponere, quae postmodum Archiepiscopis concedantur. Idem Altarista Episcopis sidem facit ad limina, ut aiunt, sacra venientibus quôlibet trienniô seu pro Ultramontanis Praesulibus, quôlibet lustrô; atque etiam ter quâvis hebdomade ad minimum cuncta illius Basilicae altaria invisit. Facultatem insuper habet ab Urbano V. et Innocentio VI. concessam, eandem Basilicam, si forte per effusionem sanguinis vel aliô quôvis modô violata ac polluta fuerit, aquâ ab Episcopo benedictâ reconciliandi, ut loquuntur, etc. Altararius Canonicus talis dicebatur, circa A. C. 1482. ut patet ex MSS. in eiusdem Basilicae Archivo conservatis: cui postmodum, ordinatione Sixti IV. Assisius successit, qui inter alia, singulis diebus, vel saltem quâlibet septimanâ semel, Altaria Templi huius visere tenetur. Vide Macros Fratres passim, inprimis in voce Altarista.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.